Canticum Canticorum*

Caput 8: 14

fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
(* Traductions européennes)

Glose

Fuge, dilecte.Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ praesentiam tuam; ego spe longanimi quidquid praeceperis, patiar vel faciam.Fuge, dilecte.Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suae conditionis, illius voluntati consentit.Fuge, dilecte.Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus.Assimilare.Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui suntmontes aromatum,quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore coelestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.